Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.18.1 | Cic. Fam. 5.18.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.19.1 |
5.18.1
tu vero , qui et fortunas et liberos
habeas et nos ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos , quomque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi , et cum unum sit iudicium ex tam multis quod reprehendatur , ut quod una sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur , omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre . meus animus erit in te liberosque tuos semper , quem tu esse vis et qui esse debet .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.18.1 | Cic. Fam. 5.18.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.19.1 |